Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[12] Quid ? Quod facienda quoque nemo rite obibit nisi is, cui ratio erit tradita, qua in quaque re omnes officiorum numeros exequi possit, quos non servabit, qui in rem praesentem 1 praecepta acceperit, non in omnem. 2 Inbecilla sunt per se et, ut ita dicam, sine radice, quae partibus dantur. Decreta sunt, quae muniant, quae securitatem nostram tranquillitatemque tueantur, quae totam vitam totamque rerum naturam simul [p. 66] contineant. Hoc interest inter decreta philosophiae et praecepta, quod inter elementa et membra; haec ex illis dependent, illa et horum causae sunt et omnium.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.